Archivi categoria: trascrizione&traduzione I.33

32v

Hic e[runt] ligationes superius & inferiores que [?sepius] ducte sun[t] […] Vnde versus Ligans ligati & ce[tera]

Continua a leggere

32r

(+) Notandum est quod hic resumitur custodia prima videlicet sub brachio cuius obsessio est specificata custodia secunda sacerdotis locata in humero dextro & nota quod regentis custodiam statim erit schuzin nulla mora interposita alioquin ex parte adversarij ducetur halpschilt quod erit regenti custodiam valde perniciosum & ex hiis generantur omnia que habuntur de prima custodia de quibus habetur in primo quaterno

Continua a leggere

31v

Superius dictum est tam de eo qui regit custodiam quam de eo qui eam pobssedit & quia prior erit scolaris qui superius fuerat obsessessor ducit quod suum est videlicet primo schuzin ut hic & infra exemplo proximo fixuram quia sacerdos omnes suos actus obmittit vnde qui prior vadit prior erit ad faciendum dampnum suo aduersario

Continua a leggere

31r

Notandum quod plagam superius ductam per scolare sacerdos defendit hic in hunc modum quia scolaris gladius fuit inferior & cum esset in actu ducendi plagam ducendo gladium seorsum sacerdos vero antequam scolaris ducat gladium suum ad usum debitum recipit plagam vt patet hic per exemplum

Continua a leggere

30v

Hic erunt ligaciones que superius tacte sunt sepius vnde versus ligans ligati contraria sunt & irati & cetera

Continua a leggere

30r

(+) Notandum quod hic resumitur quarta custodia cuius quarte custodie obsessio est specificatum langcort sacerdotis videat autem obsessor ne regens custodiam ducet aliquam plagam quia periculosum erit sic diu latiare vnde ducat primo schuzin demum fixuram non obmittat

Continua a leggere

29v

Hic scolaris perfecit suam fixuram sacerdos vero obmittit omnes suos actus

Continua a leggere